

Liber Deuteronomii*
Caput 33: Versus 22
Dan quoque.Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum aestimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur.Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait:In judicium ego in hunc mundum veni[Joan. 9.]. Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam,quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus[I Cor. 1.]. De ipso dicitur:Vicit leo de tribu Juda,etc.[Apoc. 5.]Ignominiam quidem crucis a Judaeis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus:Et si crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei[II Cor. 13.]. Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias:Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientis[Isa. 2.].Dan catulus leonis.Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cujus possessio usque Basan. Antichristus vero fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxuriae et omnium vitiorum.Mare et meridiem possidebit.Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit.Mare et meridiem possidebit.Per apostolos enim ex Judaeis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale[quod hic intelligitur]Judaei figurantur, qui umbrae et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiae et veritatis, et quia eis sol justitiae occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebrae, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quae, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur.